Criteriologia
p. 182
b) Judicia analytica universalitatem et necessitatem habent quidem, et proinde sunt a priori, i. e. non ab experientia; sed non sunt extensiva, et propterea, licet possint esse utilia ad declarandam notionem subjecti, eam nullatenus augent. Judicia synthetica vero sunt extensiva, siquidem praedicatum extra notionem subjecti et proinde in experientia desumitur. Ideoque judicia synthetica ex se sunt a posteriori; at, propterea, sunt contingentia, i. e. nullam ex se necessitatem aut universalitatem habent: nam experientia de singularibus agit, et insuper dicit id quod est, non id quod necesse est esse. Quod impedit quominus possint esse scientifica.
c) Attamen, inter judicia synthetica, quaedam Kant animadvertit in quibus necessitas et universalitas adsunt. Hujusmodi judicia existere jam ex eo praevideri poterat quod scientia de facto existit — id Kant initio suae inquisitionis pro certo praesupponere videtur —; sed praeterea deteguntur, ut existimat Kant, in Mathematica (vg. linea recta est brevissima inter duo puncta), in Physica (vg. in omnibus mutationibus mundi corporei quantitas materiae semper eadem manet), imo et in Metaphysica (vg. Quidquid incipit esse habet causam).
Haec judicia ex una parte sunt synthetica, quia praedicatum aliquid novi subjecto superaddit, et ex altera parte sunt a priori, quia rationem sui sufficientem (sc. suae necessitatis et universalitatis) ex experientia non habent. Scientia igitur definiri debet: complexus judiciorum syntheticorum a priori; et totus labor Criticae eo tendere debet ut determinentur a priori conditiones sub quibus judicia synthetica a priori possibilia sint.
Quibus conditionibus detectis, eae disciplinae dicendae erunt scientiae in quibus conditiones adimpletae sunt ( .
Critica facultatum. — Kant tres facultates distinguit: sensibilitatem (internam et externam cum imaginatione), intellectum, rationem, de quibus singillatim agit in I p. suae
(1) Cf. Aug. VALENSIN, art. cit. col. 736.