Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 183

Criticae. Ut habeatur cognitio objectiva, seu talis quae objectum habeat, conditiones requiruntur simul ex parte sensibilitatis et ex parte intellectus.

A. Æsthetica transcendentalis, seu conditiones ex parte sensibilitatis. — Mathematica tractat de determinationibus spatii (= geometria) et temporis (= arithmetica). Jamvero ut judicia synthetica Mathesis sint objectiva, quamvis a priori, requiritur tanquam conditio : 1. ut objectum perceptionis sensibilis (sc. phaenomenon) duplici elemento constet : sc. materia, quae proveniat a re in se (quae est noumenon), et forma, quae proveniat a subjecto; — 2. ut forma sensibilitatis sit spatium (pro sensibilitate externa) et tempus (pro sensibilitate interna). Hac enim duplici conditione posita, jure potest mens judicia a priori ferre de determinationibus spatii et temporis.

Hinc secundum Kantium, materia intuitionum sensibilitatis sunt impressiones, quae ab agentibus externis in sensibus excitantur (vg. calor, sonus, etc.). Haec materia accipit extensionem et durationem a subjecto sentiente ope duplicis functionis. sc. formae spatii, pro sensibilitate externa, et formae temporis. pro sensibilitate interna. Hae formae, si vacuae sunt, i. e. materia expertes, dicuntur purae. Hanc doctrinam Kant directe confirmare conatur pluribus argumentis quibus probari putat subjectivitatem spatii et temporis (cf. Cosmologia).

Conclusio Aestheticae : 1. Nulla est cognitio sensibilis (— experientia) in qua sensibilitas aliquid sui non afferat. 2. Spatium et tempus sunt formae sensibilitatis. 3. Mathematica valorem scientiae habet, quia judicia ejus objectis intuitionis sensibilis (= phaenomenis) restringuuntur.

B. Analytica transcendentalis, seu conditiones ex parte intellectus. — 1. Physica de mundo sensibili judicia fert valoris universalis, seu synthetica a priori, vg. in omni mutatione aliquid manet; id quod incipit causam habet. Jamvero, ut judicia hujusmodi sint objectiva, quamvis a priori, requiritur tanquam conditio ut intellectus judicans, qua talis, leges judicandi accipiat non a rebus sed a seipso eas-