Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 184

que rebus imponat. Advertendum est has leges esse uniformes apud omnes homines. Leges judicandi, seu functiones unitivae, vocantur conceptus vel categoriae.

2. Kant duodecim categorias enumerat respondentes judiciis syntheticis, quorum existunt quatuor ternaria :

I II III IV Secundum Secundum Secundum Secundum QUANTITATEM QUALITATEM RELATIONEM MODALITATEM

a) Judicia sunt :

universalia affirmativa categorica problematica particularia negativa hypothetica assertorica singularia infinita disjunctiva apodictica

b) Categoriae sunt :

totalitas realitas substantialitas (subst. et accid.) possibilitas (vel imposs.) pluralitas negatio causalitas (causa et effectus) existentia unitas limitatio communitas (actio mutua) necessitas (vel conting.)

3. Applicatione categoriae constituitur primo objectum et deinde cognoscitur. Hinc cognitio objectiva ea est quae pro omnibus et singulis valet (= necessaria et universalis) ; non autem ea quae rebus tanquam normis dirigitur (nam hoc est impossibile).

4. Cum sensibilitas et intellectus sint facultates heterogeneae nec possint inter se communicare, necessarius est mechanismus quidam intermedius, qui intuitiones sensibilitatis intellectui accommodet : hic appellatur Schematismus imaginationis. Schemata conveniunt aliquo modo hinc cum intuitionibus inde cum categoriis, atque ita intellectum ad certas categorias prae aliis applicandas inducere possunt (

NOTA. — Determinatio conditionum scientiae mediantibus formis intuitionum et categoriis intellectus vocatur « deductio transcendentalis. » Centrum vero synthesis intellectualis, quo confluunt multi-

(1) Cf. Aug. VALENSIN, La théorie de l'expérience d'après Kant, Rev. de phil., juillet 1908.