Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 187

2. Per se patet brevissimam confutationem Kantianismi haberi in admissione perceptionismi, seu immediatae perceptionis mundi sensibilis. Doctrina enim Kantiana est solutio quaedam problemati critico data; perceptionismus autem problema criticum, saltem quatenus spectat ad res externas, penitus tollit. Cf. infra in Crit. speciali. Nihilominus problema criticum reapse ponitur et solvi debet ( ).

3. Praesumptio generalis contra Kant in eo reperitur quod a) explicatio ejus valde complicata est, in multisque punctis obseura, quod non concordat cum simplicitate aut perspicuitate veritati propria; — b) post eam attente consideratam, non experitur mens eam pacem intellectualem quae consequi solet exercitium naturale facultatum; sed manet potius mens inquieta et anxia; — c) Praesertim vero separatio inter rationem speculativam et rationem practicam, seu inter intellectum et voluntatem non potest ullo modo probari: amarum sapit quod dirigere debeat vitam ea facultas quae non videt.

ARGUMENTATIO

NOTA. Nolumus omnia reprehendere in quibus Kantianismus peccat; tria solummodo seligimus, quibus vitiatur systema.

I . Fundamentum systematis situm est in judiciis syntheticis a priori, quippe quae sola extensiva sint et simul necessitatem et universalitatem habeant — quod ad scientiam constituendam requiritur. Hoc asserit Kant idemque concedunt Kantiani omnes. Quare si destruatur fundamentum, tota superstructio destructa erit. Jamvero fundamentum istud est valde labile, imo nullum.

II . Hoc est essentiale Kantianismo ut syntheses intuitionum seu judicia fiant modo caeco (cf. supra deductionem transcendentalem), i. e. applicatio categoriarum fit absque perspecta apprehensione motivi cur praedicatum

(1) Cf. Aug. VALENSIN, art. Criticisme Kantien, col. 749 sq.