Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 188

conjungatur cum subjecto propositionis. Hoc autem admitti nequit.

III . Tandem hoc etiam est essentiale Kantianismo ut nulla res cognoscatur sicuti est in se : nam judicia pro materia habent intuitiones sensibilitatis sub forma spatii et temporis apparentes. Sed neque hoc admitti potest.

Probandae sunt singulae MINORES :

I : Existentia judiciorum syntheticorum a priori non est certa.

A. Non probantur ratione. — Ratio a Kantio allata desumitur ex eo quod hujusmodi judicia, ad scientiam requisita, necessitatem suam et universalitatem ab experientia sola accipere nequeunt. Exinde concludit : eam accipunt a sola mente ; atque ideo ea judicia dici debent a priori. Jamvero huic conclusioni subjacet principium istud : « Quod non est formaliter contentum in experientia ( = a priori) illud provenit a sola mente ( = a priori). » Arbitratur nempe Kant vocem a priori in primo et in altero casu idem significare.

Haec autem identificatio gratis assumitur (de facto nullibi demonstratur a Kantio) et admitti nequit. Nam ex eo quod necessitas et universalitas cognitionis non explicatur solo Empirismo, non immediate sequitur confugiendum esse ad Criticismum. Manet sc. Peripatetismus scholasticus, in quo necessitas et universalitas cognitionis apte explicatur abstractione, deductione, inductione.

1 Abstractione : a) Mens in objectis sensibus apprehensis naturam separatim a notis individuantibus concipit ; natura sic abstracta est objectiva quidem ( = id quod concipitur) sed simul universalis et necessaria ( = modus quo concipitur) ; — b) inter naturas sic abstractas mens relationes necessarias et universales videt ; — c) et ita formare potest judicia necessaria et universalia ideoque scientifica, ex apprehensa natura rerum et non ex applicatione formae subjecto innatae, vg. conceptis toto et parte, intelligitur non solum hoc totum, sed omne totum necessario esse majus sua