Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 1

CRITERIOLOGIA

VEL.

CRITICA COGNITIONIS CERTAE

Nali foras ire, in te ipsam redi, in interiore homine habitat veritas... S. AUG., De vera rel. c. 39, n 72, M. 34, col. 154.

« Veritas est in intellectu et in sensu, liect non eodem modo. In intellectu enim est sicut consequens actum intellectus, et sicut cognita per intellectum; consequitur nunque intellectus operationem secundum quod judicium intellectus est de re secundari quod est; cognoscitur sutem ab intellectu secundum quod intellectus reflectitur super actum suum, non solum secundum quod cognoscit actum suum, sed secundum quod cognoscit proportionem eius ad rem; quod quidem cognosci non potest, nisi cognoscatur natura ipsius actus, quae cognosci non potest nisi cognoscatur natura principii actioi, quod est ipse intellectus, in cujus natura est ut rebus conformetur, unde secundum hoc cognoscit veritatem intellectus quod supra scipsum reflectitur. » S. TIT., de Ver. I, 9.

PRAEAMBULA

I. Locus hujus tractationis in scientiis humanis. — Problemata quae mentes hominum sollicitant alia sunt ontologica (quid sunt res? Quid sum ego?), alia sunt logica vel noetica (numquid, quomodo, quasnam res novi?), alia sunt cthica (suntne actiones bonae? Quaenam? Quid mihi agendum?) (1). Hinc divisio antiqua Philosophiae in Rationalem Realem et Moralem (2): quae divisio vix differt ab ea quam tradit S. THOMAS in X Ethic. ad Nic., I, lect. I.

(1) CF. E. PEILLAURE, Revue de Philosophie, 1901, p. 127.

(2) CF. Bened. LORENZELLI, Phil. theor. Inst. 2 (Lethielleux 1896), t. I, p. 4. — NOTA. Quand, dans les indications bibliographiques, un ouvrage est marqué sans lieu d'édition, il est sous-entendu qu'il a été édité à Paris.