Criteriologia
p. 2
De quaestionibus noēticis tres disciplinae tractant : psychologia, dialectica, criteriologia ; ita tamen ut in actibus cognoscitivis aliud et aliud unaquaeque consideret.
a) Psychologia investigat rationem qua actus cognoscitivi oriantur in nobis, quibus facultatibus eliciantur quaenam sit eorum indoles intima, etc. Ex eorum analysi et adhibito principio causalitatis vel rationis sufficientis, psychologia concludit causam efficientem actuum intellectualium esse principium quoddam immateriale, quod anima (ψυχή) nuncupatur.
b) Dialectica de ratiociniis agit et de terminis ac propositionibus, quatenus sunt materia remota aut proxima ratiocinii ; sed nihil aliud curat in ratiocinio nisi rectum nexum inter conclusionem et praemissas. Quoniam igitur ad solam formam seu rectitudinem cogitationis humanae attendit, ideo vocata est etiam Logica formalis.
c) Criteriologia de veritate sollicita est. Jamvero ad veritatem assequendam requiritur sane rectitudo, sed necesse est insuper ut praemissae, ex quibus conclusio fluit, sint verae. i.e. ordini objectivo rerum conformes. Quoniam criteriologia ad materiam cognitionis attendit, ideo appellata est etiam Logica materialis vel realis.
Auctore C MERCIER, cui assentimur, in ordinatione systematica cognitionum, ita sese excipere debent diversae disciplinae quibus homo magna problemata solvere conatur : — Primo observat mens realitates existentes : hinc « scientiae observationis » initium sunt cognitionis ; iisque tanquam complementum philosophicum accedit Physica generalis. Physica nunc comprehendit Cosmologiam, Psychologiam, Theodiceam. Cum Psychologia connectuntur Criteriologia et doctrinae fundamentales Ethicae. Post Physicam venit Mathematica. Tandem Metaphysica generalis seu Ontologia synthetice colligit conclusiones scientiae physicae et mathematicae. Porro scientia quaevis — physica, mathematica, metaphysica — relationibus constituitur, seu aliquem ordinem rationalem efficit. Scientia hujus