Criteriologia
p. 193
vere cognoscuntur ut sunt realiter. Ex tō Ego reali, mediante principio rationis sufficientis, possumus igitur existentiam animae ejusque immortalitatem deducere; item existentiam Dei et totam theodiceam, saltem ejus praecipuas theses.
NOTA. Caetera vitia doctrinae Kantianae videri possunt apud Aug. VALENSIN et auctores quos citat. Ad haec fere reducuntur : 1. Falsum est judiciis analyticis nihil nos doceri : judicia mathematica sunt analytica et simul cognitionem augent. — 2. Falsum est antinomias rationis argumentis utrinque validis demonstrari, vel non posse solvi haec argumenta : reipsa solventur suo loco in Cosmologia, Psychologia, Theodicea. — 3. Falsum est spatium et tempus esse formas a priori subjecto insitas. — 4. Indebite assumit Kant existere noumenon aliquod incognitum : a) haec realitas attingi nequit nisi transcendentali usu principii causalitatis, quem condemnat Kant ; b) si potest aliquo modo cognosci existentia realitatis noumenalis, eodem modo poterit natura ejus quadamtenus cognosci ; c) saltem sciri nequit utrum in realitate noumenali existant plures homines : ita corruit fundamentum ethicae socialis et altruismi ( ).
Scholia
I De periculis in doctrina Kantiana contentis.
Kantianismus non solet ita devincire animos ut discipulos habeat qui totum systema Kantianum defendant ( ). Sed vis ejus est potius destructiva, in eo consistens quod animi rectitudinem innatam ejusque claritatis amorem perturbat ; quibus turbatis, nihil jam certum manet, omnia fluctuant atque vacillant ( ).
(1) « La théorie écartée, disait Kant, il reste la pratique ; la métaphysique mise à néant, il reste la morale ; et la morale, fondée sur une idée qui nous est toujours présente de devoir ou de loi à accomplir, avec des croyances, à défaut de science, qui s'en concluent, se suffit à elle-même. Mais qu'est-ce que ce « nous », si d'aucune existence nous ne pouvons rien savoir ? Que peut bien être une loi pour qui ignore ce qu'il est et même s'il est. Et qu'est-ce que cette loi même qui se réduit à une stérile généralité ? » F. RAVAISSON, Reu. de Mêt. et de Mor., 1893, p. 7.
(2) Cf. FONSEGRIVE, Essais sur la connaissance, pp. 107-131.
(3) « Le kantisme est moins pernicieux par les erreurs qu'il introduit dans les esprits que par la déformation générale qu'il leur