Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 192

venire quod nexus non innotescit inter subjectum et praedicatum; verum statim ac innotescit nexus, vg. ope demonstrationis, desinit suspensio mentis et judicium fertur. Hinc ratio conjungendi praedicatum subjecto non est in nobis, sed extra nos, sc. in objecto (1).

III : Cognitione attingi possunt res sicuti sunt in se; vel attingi possunt res quae sunt et non tantum res quae subjective apparent.

NOTA. — 1. Si res in se intelligatur res nullam relationem habens cum cognoscente, clarum est rem in se non cognosci. Sed hoc est pseudo-problema. — 2. Si res in se intelligatur res prout est, eo modo quo est extra mentem et prout detegitur, saltem partialiter, a mente, accipi potest problema: illudque solvimus affirmative. — 3. Res in se attingimus variis modis: sive immediate (ita ⁊ Ego cum statibus ejus), vel mediate, et quidem vel ita ut medium non se habeat in ratione objecti visi (= species impressa, secundum quosdam), vel ita ut medium ipsum cognoscatur (sic cognitis effectibus finitis, cognoscitur realitas ipsa Dei modo saltem analogico).

Arg. II . — Vanum est discrimen inter noumenon et phaenomenon, ubi agitur de factis conscientiae: siquidem pro factis conscientiae esse et apparere est idem. Hinc ⁊ Ego, prout apparet conscientiae in suis actibus et statibus, non est potius phaenomenale quam noumenale: pro conscientia ⁊ Ego est id quod apparet; phaenomenon est noumenon. Jamvero conscientia apprehenditur proprium Ego sentiens, intelligens, volens, etc., et sic potest ejus natura determinari (2).

Arg. III . — Ex ⁊ Ego reali, tanquam ex fundamentali realitate inconcussa, erui possunt (et revera eruuntur) primae notiones reales, ideoque noumenales: ens, substantia, causa, ratio sufficiens, etc., quae non cogitantur tantum sed

(1) Cf. MERCIER, op. cit., pp. 240 sq.; — Th. FONTAINE, De la sensation et de la pensée, pp. 185, 191; — de BACKER, Instit. Metaphysicae specialis, t. III, p. 216; t. IV, p. 46; — REINSTADLER, Elem. phil. schol., t. I, p. 145.

(2) Cf. AUG. VALENSIN, art. cit., col. 754, n. 3. a.