Criteriologia
p. 202
aget de judiciis scientiae, posterior autem de judiciis fidei, sive stricte sive late dictae. Stabilita objectivitate utriusque generis judiciorum, cognitio humana poterit dici objectiva, cum tota constituatur judiciis scientiae aut fidei.
§ 1. DE JUDICIIS SCIENTIAE
Ne quid inclarum in demonstratione maneat : I. notiones quaedam recolendae sunt. II. variae articulationes problematis solvendi sedulo sunt prae oculis retinendae. III. His adnectetur brevis conspectus methodi adhibendae.
Notiones.
De elementis judicii constitutivis. — Pauca sufficiant :
a) Cognitio humana continetur in judiciis certis, i. e. sine errandi formidine prolatis. Judicium est terminus operationis intellectivae, eo sensu quod in determinismo cognoscitivo genetice inspecto veniunt primo loco sensationes, deinde ideae et tandem judicia (cum vel sine ratiocinio).
b) Judicium certum, quatenus differt ab opinativo, tria complectitur : 1. duas ideas (objectivas, i. e. aliquid praesens sistentes), 2. nexum inter utramque, 3. affirmationem vel negationem imperturbatam nexus a cognoscente. Nempe, ut dictum est in Th. V, in omni judicio certo enuntiatur nexus conformitatis inter objectum menti praesens (= subjectum) et id quod de hoc objecto cogitatur (= praedicatum). Vg. si judico : Deus est bonus, affirmo Deo convenire eam perfectionem quam ei tribuo, sc. bonitatem. Et proinde censeo atque assero conformitatem adesse inter id quod cogito de Deo et Deum ipsum.
c) Objectum judicii est id quod judicio exprimitur, sc. directe nexus inter subjectum et praedicatum. Quaerere utrum judicium sit objectivum aequivalet interrogationi :
ses solutions ne se suivent pas, ils vivent ensemble aujourd'hui. Et le Scolasticisme a ceci d'unique c'est que, né avant les autres systèmes, il leur a constamment tanu tête et que, proclamé mort et enterré, il demeure toujours debout.