Criteriologia
p. 203
utrum objectum in mente (judicante) repraesentatum, sit extra mentem, vel independenter a mente, eo modo quo repraesentatur.
Sed — quod diligenter tenendum est — diversa est objectivitas pro diversis judiciis.
De diversis judiciis. — Diversitas judiciorum provenire potest tum ex indole terminorum, tum ex indole nexus inter terminos.
a) Spectatis terminis : 1. Judicium est ordinis idealis, quando ambo termini sunt abstracti, i. e. exhibentes res abstractas, seu notam aut complexum notarum absque subjecto determinato, vg. homo est animal rationale; aqua est H O, etc. In hoc casu, veritas enuntiata dicitur abstracta vel ordinis idealis.
2. Judicium est ordinis realis, quando subjectum est concretum, i. e. exhibens aliquam rem determinatam, in sua realitate concreta directe vel indirecte apprehensam, vg. Deus existit; Petrus est frater Andreae, etc. In hoc casu, veritas enuntiata dicitur concreta vel ordinis realis.
NOTA. Supradicta judicia psychologica quoque discrepant inter se. Namque in judiciis ordinis idealis, conceptus subjecti et praedicati non continuatur in intuitione sensibili ejusdem subjecti et praedicati; et praeterea, nexus inter utrumque pronuntiatur absque conscientia ullius influxus physici in facultatem sensitivam ab objecto recepti. Quod secus accidit in judiciis ordinis realis ( ).
b) Spectato nexu : 1. Judicium est absolute necessarium, analyticum, a priori, si nexus inter subjectum et praedica-
(1) « Nous avons dit... que le sujet du rapport exprimé par un jugement est actuellement perçu ou imaginé. Dans le premier cas, la manifestation du rapport s'accompagne du sentiment d'une action subie, par l'intermédiaire des sens externes et du sens intime : ce sentiment est celui de la réalité existante. Dans le second cas, la vérité se manifeste indépendamment de ce sentiment de l'action d'une chose existante sur le sujet pensant.
Les premières vérités sont dites d'ordre réel ; les secondes d'ordre idéal. » C MERCIER, Crit. gén., p. 30.
Il est bon de noter que les jugements à sujet abstrait peuvent être analytiques ou synthétiques. Tous les jugements de science proprement dite sont à sujet abstrait.