Criteriologia
p. 215
Scholion : De certitudine spontanea.
Certitudo, quae reflexione innotescit tanquam objectiva, jam antea, in statu spontaneo, objectiva erat. Quare non licet certitudines spontaneas spernere, eo quod spontaneae sint. Sed reflexione opus est ut objectivae secernantur ab erroneis. In certitudinibus autem spontaneis servandis aut deponendis, ita debet mens agere ut non obediat nisi objectis sese manifestantibus, seclusa quavis indebita motione appetitus vel voluntatis.
Difficultates.
1. Dantur judicia negativa, in quibus negatur aliquid de aliquo; id autem quod negatur, utpote non existens, nequit determinare assensum mentis. — 2. Dantur judicia quorum objectum est malum quoddam, vel negatio, vel chimaera, vg. caecitas, tenebrae, circulus quadratus. — 3. Haec judicia : « 2 + 2 = 4 » vel « si apponerem ignem ligno, combureretur lignum », etc. nullam entitatem habent, nec proinde possunt movere mentem. — 4. Necessitas judicii ferendi potest oriri ex causa ignota in stratis subliminaribus conscientiae recondita. — 5. Homo, ignorans causam actionis quam vocat liberam, eam sibi attribuit; ita ignorans causam motivam sui assensus, eam tribuit causalitati externae; in primo casu habetur illusio libertatis, in secundo illusio « realismi ingenui ». — 6. In processu demonstrativo arguitur ex eo quod homo judicans se aliquo modo passivum sentit; sic autem arguitur ex principio causalitatis, non sola reflexione. — 7. Saepe judicium determinatur sub imperio voluntatis (1).
THESIS XIV
Reflexione instituta, homo conscius est se in asserenda realitate terminorum, in judiciis ordinis realis, quandoque duci hac ipsa realitate sese manifestante.
(1) Le sommaire sera donné avec celui de la thèse suivante.