Criteriologia
p. 216
Praeter opera superius citata, conferri possunt : PEILLAUBE, La théorie des concepts, 3 partie, cc. 1-3 : — CL. PIAT, l'Intellect actif (Alean 1910), pp. 26-36 ; ID., L'Idée , 1. 3, c. 1. § 1 ; — DOMET DE VORGES, La perception et la psychologie thomiste (Roger et Chernoviz 1892) ; — Abbé GAYRAUD, Kantisme et Sensualisme, in Questions du jour (Bloud 1897) ; — Abbé DEHOVE, Essai critique sur le réalisme thomiste comparé à l'idéalisme Kantien (Lille 1907), etc.
Praenotanda
I. Scopus thesis. — In thesi antecedente ostensa est objectivitas judiciorum ordinis idealis. Haec scilicet judicia pronuntiamus conformiter normae cuidam ab intellectu independenti. Termini autem horum judiciorum, utpote ad ordinem idealem pertinentes, nihil realiter existens exhibent, sed meras notiones inter quas mens aequivalentias vel repugnantias detegit.
Nunc vero volumus judicia ordinis realis examini critico subjicere ; et quaerere utrum possimus quidquam reale extra subjectum judicans cum certitudine reflexa deprehendere.
II. Facta psychologica. — De determinismo cognitionis haec conscientia refert :
a) Oriuntur in nobis sensationes (= facta interna) mediantibus impressionibus in sensus receptis. Hoc ultro concedunt Sextus Empiricus, Hume, Kant, Stuart Mill, etc. ;
b) Rerum, quae sensationibus praesentes funt, formamus primo imaginem aliquam (quae potest modo evanescere modo reviviscere), et deinde aliquam ideam vel notionem ;
c) Rebus ita apprehensis applicamus conceptus abstractus et universales, in thesauro mentis jam praehabitos ;
d) Denique rebus iisdem seu « fasciculo impressionum » (cui respondet imago et cui applicantur conceptus abstracti) apponitur nomen seu signum conventionale, quod terminus concretus appellatur, vg. hic est arbor, haec domus, etc. ;
c) Si in re concrete apprehensa omittuntur mente determinationes quibus in sua singularitate constituitur, respisa fit abstracta, et nomen ejus fit abstractum (abstractione totali), vg. hic homo (concretus) fit homo (abstractus).