Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 219

aliquid extra subjectum judicans. Ergo termini cum concreti, tum abstracti realitatem objectivam habent.

Probandae sunt MAJOR et MINOR.

MAJOR

PARS : Termini concreti exhibent data sensuum.

Termini concreti nihil sunt aliud quam nomen quoddam (i. e. signum conventionale) inditum complexui determinato apparentiarum sensibilium, seu « fasciculo impressionum », quibus repraesentantur varia elementa alicujus rei in sua realitate concreta apprehensae. Ex. gr. hoc quod se manifestat tali modo oculis meis, tactui meo, etc. voco arborem vel pomum vel lapidem, etc. Quare, si res ita repraesentata realitatem objectivam habeat, idem dicendum erit de terminis quibus designatur. — In hac parte nulla est difficultas.

PARS : Termini abstracti exhibent aliquid in datis sensuum materialiter contentum.

In hac parte agitur de relationibus inter conceptum et intuitiones sensibiles vigentibus, seu de origine idearum universalium. Cum haec quaestio tractanda sit ex professo in Criteriologia speciali, brevissime hic rem absolvemus tribus assertis :

Primum assertum : Ideae abstractae, quoad id quod repraesentant, desumuntur ex datis sensuum.

Id probatur experientia psychologica, sc. a posteriori.

Etsi activitas intellectualis non exerceatur organo corporali, nihilominus deficiente organo (ut in caecis, surdis, etc.), vel organo laeso (ut in insanis, etc.), impeditur vel perturbatur activitas mentalis ; impeditur quoque haec activitas relate ad conceptus jam acquisitos, ubi deficit memoria vel imaginatio ; uno verbo : mens neque conceptus acquirere neque conceptibus uti potest, ubi deest activitas sensibilis. Atqui, haec facta ostendunt : a) essentialem esse dependentiam (saltem extrinsecam) intellectus a sensibus ; — b) eamque dependentiam in eo consistere quod intellec-