Criteriologia
p. 218
V. Sententiae.
1 . Sententia : Secundum Psychologistas (i. e. Associationistas vel Positivistas) : a) Nihil realitatis subest conceptibus et proinde terminis abstractis (ita Hume, Stuart Mill, Taine, Nominalistae) ; — b) conjunctio conceptuum (sc. imaginum) fit secundum leges associationis, seu consuetudine quam singuli sibi acquirunt (J. Stuart Mill), vel quam hereditate a proavis accipiunt (Herbert Spencer).
2 . Sententia : Secundum Kantianos puros : a) Existit res in se, quae est causa impressionum nostrarum (hoc affirmat Kant expressis verbis) ; — b) Res in se potest quidem cogitari (= noumenon), sed nequit cognosci ; — c) Praedicata uniuntur in judiciis vi quadam functiones unitivas mentis (= categoriae) excitante ; — d) id quod ita constituitur et cognoscitur est phaenomenon.
3 . Sententia : Secundum Idealistas et Neo-Kantianos (Cohen, Natorp, Renouvier, etc.) non existit res in se : noumenon est fictio mentis.
4 . Sententia : Scholastici haec communiter docent : a) Existit res in se ; — b) Haec potest cognosci quoad quid est. Nam — c) conceptus abstracti exhibent realitatem aliquam proprie dictam, proptereaque subjectum (hic = objectum) cui applicantur cognoscitur secundum notas ei convenientes, utpote in eo perceptas ; — d) synthesis ex variis elementis, quibus determinatur essentia specifica subjecti, fit sub influxu realis unionis horum elementorum in subjecto concreto innotescentis.
DEMONSTRATIO
Termini concreti (= subjecta in judiciis ordinis realis) exhibent objecta sensibus (externis aut internis) percepta ; termini autem abstracti (= praedicata in judiciis ordinis realis) exhibent aliquid quod in objectis sensibus perceptis materialiter contentum est. Atqui objecta sensibus percepta (= sensationibus, vg. visione, auditione, etc., repraesentata) realitatem objectivam habent, i. e. eis respondet