Criteriologia
p. 227
proprium Ego variis sensationibus affectum. De illo valet principium causalitatis, et proinde illud ens postulat sui causam.
Haec autem causa non est in nobis : etenim, conscientia teste — et multis Kantianis consentientibus — habemus nos modo quodam passivo, seu aliquid subimus (quoad specificationem), quotiescumque actum sensationis elicimus (Cf. MERCIER, op. cit. p. 359-360). Quapropter haec causa extra nos est. Ergo existit extra nos realitas aliqua vel complexus realitatum quae sunt rationes sufficientes sensationum quas in nobis experimur. Hujusmodi vero realitates sunt subjecta concreta in judiciis ordinis realis.
4. De realitatibus externis valent omnes conceptus abstracti et principia ordinis idealis, de quibus dictum est supra ; atque, his mediantibus, constitui potest Scientia objectiva de mundo reali, vg. de triangulo reali valent omnia theoremata de triangulo ideali, etc.
Corollaria
Ex statuta thesi duo sequuntur corollaria :
I : Cognitione attingitur res in se seu ipsa realitas rerum.
— Nimirum attingitur res in se, si attingitur realitas terminorum quibus res in judicio exprimitur et nexus inter eos objective existens. Jamvero secundum theses modo expositas : 1. subjectum et praedicatum quae constituunt quasi materiam judiciorum certorum existunt, vel habent realitatem propriam a subjecto cognoscente independentem ; — 2. Nexus inter utrumque existit objective, i. e. independenter a mente.
Existit igitur res in se (non absque relatione cum mente licet independens a mente) ; quae est in se quidquid de ea praedicata asserunt, siquidem praedicata tribuuntur subjecto quia in eo tanquam inclusa innotescunt.
II : In cognitione objectiva attingitur aptitudo mentis ad cognoscendum. — In ipso actu quo mens conscie et