Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 228

reflexe affirmat objectum ob ejus influxum objectivum, simul conscie et reflexe videt suam ipsius aptitudinem ad recte judicandum, i. e. ad judicandum conformiter ordini objectivo.

1. Aptitudo facultatis detegitur (gall. est constatee) in actu in quo mens conscie adhaeret objecto ob motiva cognita; non proprie infertur ex illo actu.

2. Aptitudo facultatis non tempore prius innotescit quam valor ejus actus, sed simul, cum revera facultatem esse aptam nihil significet aliud quam actus ejus esse rerum apprehensivos.

3. Hinc aptitudo facultatis non detegitur post detectum valorem actus cognoscitivi; attamen, ob infirmitates sermonis humani solemus loqui primo de actu et secundo de facultate.

4. His non obstantibus, aliquo sensu dici potest aptitudo facultatis inferri ex ejus actibus. Scilicet, cum actus facultatis deprehendatur hic et nunc ut objecti apprehensivus, infertur non quidem esse nunc aptam facultatem ad cognoscendum — id enim non infertur, siquidem immediate constat — sed fuisse aptam facultatem antequam in actum prorumperet. Sic infertur facultatem esse aptam ad cognoscendum, etiam quando actu non cognoscit: sc. ab esse ad posse valet illatio (immediata). Sed haec sunt subtilia magis quam utilia.

Scholion : De necessitate judiciorum.

De modo quo oritur necessitas judiciorum nihil dicendum manet : dictum est in TH. XI eam non explicari sola consuetudine vel vi associativa imaginum; clarum est nunc eam bene explicari ex eo quod praedicatum apparet nexu necessario seu essentiali cum subjecto conjunctum, vg. totum est majus sua parte : hoc judicium absolute necessarium apparet, quia semper et ubique natura ipsa totius postulat praedicatum : majus sua parte. Cfr. auctores citati.