Criteriologia
p. 5
Epistemology; Alois RIEHL, Der Philosophische Kritizismus, t. I (Leipzig 1908), pp. 1-248; E. GRIMM, Zur Geschichte des Erkenntnisproblems von Bacon zu Hume (Leipzig 1890); D GOSWIN UPHUES, Geschichte der Philosophie als Erkenntniskritik (Halle a. S., Max Niemeyer 1909); X. LÉON, Le Philosophie de Fichte (Alcan 1902), c. 4: Le problème de la connaissance de Descartes à Fichte; G. FONSEGRIVE, Essais sur la connaissance (Gabalda 1909), pp. 137-159; etc.
Criteriologia, sicut Philosophia tota, cujus est pars, ex admiratione orta est ( ). Cum enim homo suis facultatibus fretus advertit se falso judicasse, miratur; cum audit ab aliis hominibus negari id quod ipse certum existimat, miratur. « Sic sponte fit, ut mens ad quaestionem reflexa cognitione agitandam convertatur, num et intra quosnam limites facultates cognoscitivae veritatem, cum certitudine invenire valeant » ( ). Hanc revera fuisse originem criteriologiae ex documentis historicis manifestum est, quod in tractatu nostro mox patebit. Caeterum, omissis erroribus contradictionibusque hominum, ipsa sciendi cupiditas omnibus ingenita sat valida fuisset ut hominem incitaret ad inquirendas suae certitudinis causas, itaque ad criteriologiam instituendam. Diversae sunt hujus disciplinae periodi.
1. Apud Antiquos. — Licet inquisitio logica non sit primitiva, siquidem post problemata metaphysica (cosmologica) demum apparuit, antiquissima nihilominus sunt prima ejus initia. Solutionem problematis cosmologici (de natura mundi sensibilis) repetebant Ionici priores (THALES natus circa 624, ANAXIMANDER, n. c. 610, ANAXIMENES, n. c. 590) ex principio materiali unico; Pythagorici (PYTHAGORAS, n. c. 580, PHILOLAUS, n. c. 480, ARCHYTAS c. 400-365) ordinem mundi perpendentes, principium ordinis in numeris et figuris reponebant; Eleatici (XENOPHANES
(1) Cf. PLATO, Theaet., ed. Didot, p. 119; ARIST, I Met. c. 2, ed. Didot, t. II, p. 470; S. THOMAS, in I Met., lect. 3.
(2) JOS. DONAT, S. J., Critica (Innsbruck, F. Rauch 1911), p. 2.