Criteriologia
p. 6
c. 575-490, PARMENIDES n. c. 540, ZENO c. 520, MELISSUS n. c. 500) eo quod conciliare non possent unitatem entis, quam concipit mens, cum multiplicitate entium quam apprehendunt sensus, valorem cognitionis sensibilis negare non dubitaverunt. E contra, Ionici secundi (HERACLITUS c. 535-475) eadem difficultate pressi, cognitionem intellectualem condemnaverunt. Sophistae (PROTAGORAS c. 480, GORGIAS c. 480) ex contradictionibus cosmologicis concludunt neque intellectu neque sensibus posse quidquam certo sciri. Inde scepticismus. Adversus Sophistas SOCRATES (469-399) jura rationis defendit; PLATO (427-347) cognitionem intellectualem ultra modum extulit. ARISTOTELES vero (384-322) cognitionem mentis cum sensuum experientia aequo foedere conjunxit (1). Academia, derelicta Platonis doctrina, adhaesit PYRRHONI (c. 320-275), donec sub ducibus ARCESILAO (316-241) et CARNEADE (216-129) in Probabilismum quemdam incideret.
Advertendum est diversitatem sententiarum in Noëtica, inde ab Eleaticis usque ad tempora nostra, semper ex eo certam esse quod alii oppositionem sensuum et intellectus irreductibilem putantes, modo ambo pessumdant, modo sensus intellectui, modo intellectum sensibus anteponunt; dum alii, ex adversa parte, mutuam eorum concordiam mutuumque adjumentum proclamant. In hac autem efficienda conciliatione non una est philosophorum sententia.
2. Apud Scholasticos. — Medio aevo, non obstantibus controversiis de « generibus et speciebus » inter nominalistas, conceptualistas et realistas, numquam dubitatum est de valore intellectus aut sensuum, nisi fortasse a Nicolao
(1) M. BAUDIN, dans un art. de la Revue Thomiste, mars 1899, résume excellemment les controverses cosmologiques qui ont préparé la philosophie aristotelienne et notamment la doctrine fameuse de l'acte et de la puissance. Lire également : Charles RENOUVIER, Critique de la doctrine de Kant (Alean 1906). Conclusion ; — Georges DIMESNIL, Les conceptions philosophiques perdurables (Beauchesne 1910).