Criteriologia
p. 240
internam non impertiatur, assensus manet liber, et certitudo inde resultans non est scientiae sed fidei. Si quis autem rejiciat discrimen inter evidentiam credibilitatis et evidentiam veritatis, is libertatem assensus in eo reponere debet quod credibilitas ipsa non possit mente apprehendi absque libera dispositione in voluntate. Cf. supra Th. III.
Corollaria
I . Ergo qui Ecclesiae catholicae vitio vertunt quod sibi jus vindicet injungendi assensum fidei rebus etiam absurdis aut absolutae evidentiae contrariis, ii Ecclesiam catholicam calumniantur (1). Reipsa nullum affertur exemplum rei simul absurdae et ab Ecclesia suis fidelibus praescriptae. Etiam mysteria stricte talia nullam repugnantiam seu impossibilitatem internam continent ; secus non possent credi. Cum enim in affirmanda re manifesto falsa voluntas nullum bonum reperire possit, sequitur assensum rei evidenter falsae esse psychologice impossibilem.
II . Ergo certitudo objectiva non recte definitur : « Aptitudo veritatis ad necessitatem synthesis subjecti cum praedicato inducendam. » Talis enim definitio, omissis aliis vitiis, non potest applicari ad certitudinem liberam seu fidei, eamque implicite negat.
Scholion : De auctoritate congregationum romanarum.
Thesis nostra docet ibi solum rationabile esse obsequium fidei ubi constat infallibilis auctoritas testantis. Quomodo potest igitur critice defendi obligatio adhaerendi sententiis
(1) L'Eglise catholique s'est, au contraire, toujours montrée difficile en matière de croyance. « Le Christianisme, dit l'abbé de BROGLIE, n'a jamais cessé d'en appeler à l'histoire pour prouver sa vérité, il a toujours eu une apologétique ; les autres cultes n'en ont pas, ou quand ils ont, par hasard, essayé d'en créer une,... leurs essais ont été si misérables, et leurs preuves si faibles, qu'il a fallu les écarter parce qu'elles affaiblissaient au lieu de fortilier la doctrine qu'elles devaient soutenir. » Histoire des religions, Intr. VIII.