Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 241

alicujus Tribunalis, quod non est infallibile ? — Huic quaestioni sic respondet Cl. J. V. BAINVEL :

« 1. Decreta Inquisitionis, etiam per Papam confirmata, non sunt infallibilia, et unus est notissimus casus erroris, in causa Galilei ; sed suam habent auctoritatem, eamque magnam.

2. Utrum haec auctoritas sit doctrinalis an mere oeconomica non omnino consentiunt Catholici. Sed videtur ad ipsam doctrinam aliquo certe modo pertinere et ita quidem ut assensum etiam mentis postulet, quamdiu scilicet non constat evidenter de errore ; qui assensus, etsi religiosus est, non tamen debet esse fidei, ut patet, quin etiam nec certitudinis absolutae, sed qualem requirit auctoritas magna, non tamen infallibilis. Porro praesumptio est pro auctoritate (1). » (Litterae italicae sunt a me)

Difficultates

1. In certitudine libera, determinatio ad assensum fit voluntate. At voluntas est vis caeca, vel rationes habet rationi impervias. — 2. Voluntas imperat assensum quatenus est aliquid bonum, non quatenus est verum ; intellectus autem assentit objecto quatenus est verum. Porro sic nulla est proportio inter motionem voluntatis et actum intellectus. — 3. Certitudo fidei catholicae (supernaturalis) fit sub motione gratiae (2). Sed gratia est vis extra-intellec-

(1) De Scriptura Sacra (Beauchesne 1910), p. 39. L'auteur parle en cot endroit du fameux Comma Joanninum, et du décret du 13 janvier 1897, lequel, d'après de bons auteurs, constituerait un nouveau cas-Galilée. Sur cos épineuses questions, il faut consulter Lucien CHOUPIN, Valeur des décisions doctrinales et disciplinaires du Saint Office (Beauchesne 1909). — Cf. Revue Thomiste, 1909, pp. 198-216 ; — E. VACANDARD, Études de critique et d'histoire religieuse (Lecoffre 1905), pp. 340 sqq.

(2) La grâce agit dans la formation de l'acte de foi, en aidant à chercher, à étudier, à saisir les raisons de croire ; elle ne supplèe pas — du moins en règle générale — à ce qui manquerait objectivement aux raisons de croire. Cf. VACANT, Études théol. sur les Const. du C. du Vatican, t. II, p. 37, n. 570.