Criteriologia
p. 245
CAPUT IV
CRITERIUM : EVIDENTIA OBJECTI. FALSA CRITERIA
In justificatione certitudinum spontanearum, sive scientiae, sive fidei, quam in antecedentibus thesibus prosecuti sumus, hoc commune reperimus quod, in his omnibus judiciis critice inspectis, objectum ipsum, sc. nexus inter subjectum et praedicatum, mentem aliquo modo (mediate vel immediate) movet ad assensum praestandum. Nunc autem, problemate tandem soluto, aliquantulum quiescere licet et comparatam objectivitatem animo quieto considerare. Ex hac consideratione duae conclusiones erunt deducendae : 1. positiva : criterium veritatis est evidentia objecti ; 2. negativa : deficiente evidentia objecti, nihil aliud superest quod jure possit afferri tanquam criterium. Quare duplex erit articulus in praesenti capite.
ART. I.
De Evidentia objecti.
THESIS XVI
Id quo objectum mentem ad assensum certum determinat est eius evidentia, sive perfecta, sive imperfecta ; hinc evidentia objecti est simul ultimum certitudinis motivum (I) et veritatis criterium (II).
Auctores
Legi potest thesis nostra in libris manualibus neo-scholasticorum, apud quos est maxime communis. Cf. etiam A. BLANCHE, O. P., Sur l'usage de l'évidence comme suprême criterium, in Revue Thomiste, déc. 1903 ; — Mgr FARGES, La Crise de la certitude, pp. 312-329 ; — RICHARD, Rev. Thomiste, oct. 1910, pp. 591 sqq.