Criteriologia
p. 246
Praenotanda
I. Scopus thesis. — Thesis praesens nihil novi docet : est tantum expressio abstracta thesium XIII, XIV, XV. — Nimirum status objecti, de quo diximus, in quo sc. objectum se manifestat vel ita ut cogat mentem vel ita ut saltem omne dubium prudens excludat, indiget aliqua denominatione. Jamvero inter vocabula maxime apta ad hunc statum designandum, eminet vox evidentia. Etymologice significat id quo aliquid clare oculis videtur (e-videntia) (
II. Notiones. Definitio et varietates evidentiae.
a) Definitio evidentiae. — Cum vox evidentia inducta sit post cognitam rem ea designandam, quid voci subjaceat est valde determinatum. Non est aliquid sui generis in objecto, quod vocetur « fulgor veritatis », vel subita illuminatio, nec sensus quidam ineffabilis nos de veritate praesente monens — haec sunt metaphorae — : sed est status objecti in quo nexus inter subjectum et praedicatum judicii affirmandi (enuntiabilis) sese manifestat, vel in quo praedicatum apparet (in se vel in attestante) tanquam inclusum in subjecto. Tunc igitur habeo evidentiam quando, proposito subjecto et praedicato, convenientiam inter utrumque affirmo, postquam eam vidi, quia eam vidi, eatenus quatenus eam vidi et adhuc video. Qui haec conscit, conscius est evidentiae objecti.
b) Liversae evidentiae. — Ex instituta analysi factorum in thesibus prioribus expositorum, clarum est evidentiam non unius esse generis.
Distinguitur evidentia facti (seu existentiae), quae implicat aliquam continuationem ideae cum realitate sensi-
(1) Cf. Ca MERCIER, Crit. gén., p. 31.