Criteriologia
p. 247
bus (externis vel internis) apprehensa, vg. haec est arbor; haec arbor est quercus, etc.; et evidentia nexus inter notiones (seu essentiae), quae praescindit ex se ab omni respectu ad realitatem existentem; vg. totum est majus sua parte; triangulus habet suos angulos aequales duobus rectis, etc.
2 Distinguitur evidentia immediata, i. e. sine ratiocinio, et mediata, i. e. cum ratiocinio;
3 Evidentia intrinseca (= directa, veritatis), qua attingitur res ipsa in sui ratione interna; et extrinseca (= indirecta, credibilitatis), qua attingitur res non in se sed in sui testimonio;
4 Evidentia perfecta, i. e. cogens intellectum; et imperfecta, i. e. sufficiens ad dubium prudens excludendum, sed non cogens;
5 Evidentia metaphysica, physica, et moralis, de quibus mox.
III. Relationes inter evidentiam et certitudinem. — Evidentia et certitudo se habent inter se sicut causa et effectus. Hinc : a) Certitudo est semper status mentis, sc. status psychicus, ideoque essentialiter subjectivus; evidentia vero est status objecti, ideoque essentialiter objectivus. b) Certitudo est effectus evidentiae, seu status mentis evidentia determinatus; evidentia est causa determinans certitudinis, seu causa movens (= motivum) mentem ad assensum certum praestandum. Quoniam evidentia est ultima causa movens, dicitur motivum ultimum.
NOTA. — Loqui solent auctores de evidentia subjectiva, qua intelligitur vel apprehensio evidentiae objectivae a subjecto, vel illusio evidentiae (= mere subjectiva). Sed vitari debet huiusmodi locutio : nam evidentia aut est nulla, aut est objectiva, idque essentialiter.
IV. Relationes evidentiae et certitudinis cum veritate. — Hic veritas intelligitur grosso modo conformitas judicii cum rebus. In quo sita sit haec conformitas postea distinctius declarabitur.
1 Evidentia est signum seu criterium veritatis. Κριτήςιον