Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 266

2 Ut possit doctrina per disciplinam tradi, requiruntur in discipulo cognitiones praeviae, sc. tales quae exercitio propriae rationis in mente naturaliter ortae sint. Ergo prior existit cognitio quam loquela ( ).

NOTA. Contra Traditionalistas mitigatos objiciendum est mentem humanam, si potest suis facultatibus uti, post acquisitas per traditionem cognitiones de existentia Dei et de veritatibus moralibus (quod isti auctores dicunt), posse etiam iisdem uti ante acquisitionem harum veritatum. Nam mens humana semper agit modo essentialiter eodem.

C. Contra Fel. de Lamennais. — Nemini potest esse dubium quin sensus communis generis humani aliquid conferre possit ad veritatem detegendam. Attamen :

1. Multa judicia tanquam certa habentur quorum criterium non est consensus generis humani, vg. facta interna, animi sensus, facta vitae privatae, etc.

2. Ipse consensus, si quando existit, eatenus practice valet quatenus alias veritates citra consensum acquisitas praesupponit ; nempe, necesse est prius certus sim existere homines, eos consentientes esse, in hominum consensu veritatem esse, etc.

3. Cum consensus hominum, per se, non efficiat ut res traditae ipsae videantur seu intelligantur in sui propria ratione, perit scientia, si nihil certum sit nisi ex consensu hominum.

4. Rationes a Fel. de LAMENNAIS inductae doctrinam ejus non probant : a) aliae sunt negativae, sc. errores, contradictiones, angustiae mentis sibi relictae, etc. ; b) aliae sunt positivae : sc. indoles socialis hominis qua fit ut alii aliis indigeant in omnibus, etiam ad scientiam comparandam. Porro hujusmodi rationes, ut consideranti patet,

(1) « Il est de toute évidence que la pensée a sur la parole, sinon une antériorité chronologique, au moins une priorité de nature : autrement la parole serait du psittacisme,..» Id., ib., p. 142. Cf. S. AUG. Conf. I, 8, 9, M. 32, 666 sq ; de Magistro XI, 36 M. 32, 1215 ; S. TH., de Ver., 11, 1.