Criteriologia
p. 267
thesim mennaisianam non ostendunt esse veram. Caeterum, si eam demonstrarent, id sane ex eo proveniret quod evidentiam secum afferrent. Hinc semper redeundum est ad evidentiam tanquam ad criterium ultimum.
Corollarium
Ex thesi sequitur sensum privatum esse ultimam normam ex quo dijudicari debeat legitimitas cujuslibet auctoritatis et adhaesionis huic auctoritati praestitae. Non equidem necessarium est ut possit mens intelligere internam rationem omnium propositionum quae sibi ab auctoritate proponuntur ut credendae; sed, ut rationabile sit obsequium nostrum, necesse est sensus privatus judicet auctoritatem esse dignam cui credatur; sic indirecte justificat sensus privatus propositiones traditas, in quibus mysteria menti humanae recondita continentur.
Scholion : De relationibus Fideismi cum orthodoxia.
Conc. Vaticanum (Sess. 3, c. 4) declarat rectam rationem fidei fundamenta demonstrare. Anno 1855, S. Congreg. Indicis, approbante Pio IX, D. Bonnetty sequentes propositiones subscribendas proposuit :
1 Ratiocinatio Dei existentiam, animae spiritualitatem, hominis libertatem, cum certitudine probare potest; —
2 Fides posterior est ratione, proindeque ad probandam existentiam Dei contra atheos, ad probandam animae rationalis spiritualitatem et libertatem contra naturalismi et fatalismi sectatores allegari convenienter non potest; —
3 Rationis usus fidem praecedit, et ad eam, ope revelationis et gratiae, conducit.
Difficultates.
1. Protestantes in eo errant, quod rationem individualem infallibilem proclamant et omnia rationis examini subjicere volunt. R. d. eo sensu quod criterium revela-