Criteriologia
p. 271
BLANCHE dans la Rev. des Sc. phil. et théol., depuis la première année. Sur le pragmatisme social cf. C MERCIER, Crit. gén., pp. 171-177 ; 189-192 ; — J. REY, La Philosophie de M. Bulfour (Lethielleux 1897) ; — sur la viabilité des doctrines, cf. E. NAVILLE, Les philosophies négatives (Alcan 1900); Les philosophies affirmatives (1909).
Praenotanda
I. Notiones nominales. — Rejecta evidentia objecti, auctores de quibus in thesi, aliud genus criterii veritatis reponunt in utilitate. Syntheses judiciales ex motivis psychologicis funt (cf. TH. XI) ; sed dici possunt verae si utiles fuerint. Hinc norma generalis est : illud est verum quod homini ad vivendum utile est.
Utilitas potest spectari in se, in sua extensione, in sua relatione cum veritate :
1 Utilitas in se : a) est terminus relativus : sc. aliquid dicitur utile relate ad finem aliquem assequendum ; — b) Finis de quo agitur hic est vita humana perfecta, in tota sua integritate sumpta. — c) Inter ea quae homini ad perfecte vivendum utilia sunt, adnumerari debent certitudines quaedam, seu firmae persuasiones ordinis sive idealis sive realis seu existentialis. — d) Hujusmodi utilitas non est statuenda a priori, sed a posteriori, sc. ex felici successu, ex experientia vitali (= le critère du succès, de l'expérience vitale).
2 Utilitas, spectata sua extensione, est duplex : a) individualis, si ad bonum alicujus individui confert ; — b) socialis, si prosperitatem publicam procurat. Ex. gr. Divortium potest esse utile alicui et nocivum societati.
3 Utilitas, spectata sua relatione cum veritate, potest accipi duplici sensu : a) ita ut ipsa sit veritas, quae idcirco non esset sita in conformitate quadam inter judicia et res, sed inter judicia et vitam humanam ; — b) ita ut ipsa non sit veritas, sed criterium seu signum justificativum veritatis, i. e. conformitatis inter judicia et res. Quo in casu, duplex manet hypothesis : sc. conformitas cum re vel manet in se ignota, vel potest in se cognosci.