Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 272

Praeterea, utilitas spectata ut criterium veritatis, a) vel intelligitur criterium universale, tale scilicet quod debeat ad singula judicia extendi, ita ut nullum possit jure dici objectivum nisi post compertam ejus utilitatem; — b) vel intelligitur criterium partiale, ad judicia quaedam certi generis restrictum, vg. ad doctrinas generales quae in mores humanos redundantiam habent, eo quod in eis implicatur negatio vel affirmatio Dei aut vitae futurae : ita, ex. gr. Atheismus, Materialismus, Positivismus, Determinismus, Agnosticismus, etc. (1).

II. Notiones historicae.

A. Brevis conspectus historicus. — Pragmatismus, licet « proteiformis » sit et non obstantibus discrepantiis sat magnis, ad tres quasi scholas reduci potest quae sunt :

1. Pragmatismus « humanisticus » : Peirce, James, Schiller, Dewey; conjungitur cum schola gallica, orta ex Bergson (= directio psychologica) et Boutroux (= directio critica — Poincaré, Milhaud, Duhem) mediante Le Roy (fusio utriusque directionis = « philosophia nova ») et Wilbois, quibus accedit schola florentina cum Papini.

2. Pragmatismus socialis : Balfour, Brunetière, Hurrell Mallock, Bourget, Bordeaux, qui doctrinas « traditionales » ob bonos earum fructus defendunt; his accedunt C. Maurras cum nonnullis scriptoribus in periodico l'Action française (2).

3. Pragmatismus moralis vel sentimentalis : multi poetae idealismo morali addicti — Chateaubriand, Joergensen, Huysmans (3), etc., etc.

(1) Ces doctrines qui impliquent une interprétation, une conception du monde sont ce que les Allemands nomment Weltanschauung.

(2) Cf. Pedro DESCOQS, A travers l'œuvre de M. Maurras (Beauchesne 1911).

(3) Dans En route, La Cathédrale, l'Oblat (Stock, nombreuses éditions).