Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 284

NOTA. — 1. Secundum Pragmatismum ultima ratio cur aliqua doctrina tenenda sit ut vera est utilitas ejus; hinc pragmatismus est species quaedam voluntarismi : siquidem appetere utilitatem, seu bonum utile, non intellectus sed voluntatis est.

2. Cum Pragmatismo, de quo in thesi, minime confundenda est « Philosophia Actionis », quam M. BLONDEL exposuit cum alibi tum praecipue in opere : l'Action (Alcan 1893). In hac philosophia, cui suo modo adhaerent, L. LABERTHONNIÈRE alique scriptores periodici Annales de philosophie chrétienne, docetur intellectum, in certitudinibus fidei et generatim in judiciis ordinis realis, non sibi sufficere. Quapropter cum intellectu ad cognitionem necesse est cooperentur omnes hominis vires; seu, ut aiebat Plato, « eundum est ad veritatem cum anima tota. » Quae sane doctrina bonum sensum accipere potest; conditiones determinat quibus positis activitas intellectualis efficax esse possit; sed, ut clarum est, hanc ipsam activitatem nullatenus negat. Hinc, si quando appellatur haec doctrina pragmatismus, voluntarismus, dogmatismus moralis, etc. — ut reipsa accidit — non licet oblivisci quid his vocibus subjaceat. De Philosophia Actionis Criteriologiae non est tractandum, saltem non directe.

III. Delimitatio thesis.

1. Negamus : a) veritatem propositionis constitui ejus utilitate; — b) criterium adaequatum veritatis doctrinae cujuslibet in bonis ejus effectibus reperiri.

2. Concedimus : a) ex effectibus desumi posse praesumptionem aliquam, imo criterium quoddam, sed confirmativum doctrinae cujus veritas aliunde constat; — b) Affirmamus ultimam justificationem doctrinae reponendam esse in rationibus ordinis intellectualis ( ).

DEMONSTRATIO

Claritatis gratia, demonstratio thesis in duas partes dividetur, quarum prima de pragmatismo « humanistico », altera de pragmatismo sociali aget.

(1) « Seule la démonstration qui fait saisir la raison intrinsèque, immédiate d'une doctrine est rigoureusement scientifique. » Cardinal MERCIER, Crit. gén., p. 199.