Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 285

I PARS : De pragmatismo « humanistico ».

Pragmatismus « humanisticus » duplici parte essentiali constat. sc. demolitione aliqua (pars negativa), deinde constructione (pars positiva). Atqui neque prima neque secunda probari potest. Ergo.

MINOR : I pars. — Nequit probari pars negativa.

Alii demolitionem Kantianam intellectualismi accipiunt, sive ut rem juris, sive saltem ut rem facti. Alii, hac Kantiana demolitione despecta vel parum considerata, novam ei substituunt, sc. criticam scientiae (ejus principiorum vel formularum vel methodorum), criticam conceptuum, et denique teleologiam cognitionis — quae, quatenus negativa, statuit functionem cognitivam in homine eo tantum tendere ut nos in agendo dirigat.

Atqui : I Criticismus Kantianus nequaquam accipiendus est, ut supra rationibus negativis et positivis demonstratratum est ; — 2 objectiones contra conceptum vel contra scientificos processus ostendunt solummodo cognitionem nostram imperfectam et inadaequatam esse ; non autem ea nihil nos doceri de rebus in se ; — 3 cognitionem nostram esse « tendentialem » nemo negat : sc. nobis a natura data est cognitio ad bonum nostrum, ut provideamus vitae humanae necessariis. Sed a) inter necessaria vitae humanae connumeranda est copia quaedam scientiae speculativae : nam appetitus sciendi apud omnes homines reperitur, et quidem sciendi quid res sint, et non tantum quid inserviant ; — b) eatenus, mediante cognitione, providere possumus vitae necessariis quatenus cognitione docemur quid res sint, saltem partialiter et inadaequate. Imo in hoc differt homo ab animantibus brutis, quae solo instinctu ducuntur.

MINOR : II pars — Nequit probari pars positiva.

I Stante intellectualismo, constructio pragmatica corruere debet, siquidem non potest stare nisi supra intellectualismi ruinas. — 2 Praeterea, etiam in se consideratus,