Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 289

Idem quoque homo, diversis temporibus, potest se habere diverso modo relate ad idem objectum (1).

c. Eidem homini possunt oppositae persuasiones aeque bene succedere sub diversis respectibus (2).

d. Existunt, de facto, heretici et schismatici quidam cum maxima animi tranquillitate viventes : hi in bona fide sunt, at nihilominus in errore.

B. Non in utilitate sociali. — Etenim utilitas socialis :

1. Non est criterium universale : a) Saepe difficile dici potest utrum hoc vel illud judicium effectus bonos aut malos habeat ; imo difficile quandoque scitur utrum effectus sit bonus an malus. — b) Multa sunt judicia quae in vitam socialem non agunt, quae igitur affirmari aut negari possunt quin ullum detrimentum exinde sequatur, vg. influxus lunae in vegetationem, in tempestatem, etc. — c) Aliquando aliqua persuasio generalis innotescit tanquam utilis, vg. persuasio de objectivitate mundi externi ; attamen eadem persuasio in particulari, vg. de existentia colorum, de rotatione solis, nihil jam utilitatis habet aut nocuitatis. — Hinc non sufficit criterium utilitatis.

2. Etiam restrictum ad doctrinas generales, quae in mores humanos redundantiam habent, non est criterium infallibile cut exclusivum.

a) Non est infallibile. — x) Potest fieri ut ex aliqua doctrina falsa oriantur multa bona pro aliqua natione, saltem ad tempus, vg. amor patriae potest foveri apud juvenes narrationibus falsis ; et amor Dei per conciones hereticas. Quare ex effectibus generalibus, saltem pro aliquo tempore,

(1) S. Ignatius de LOYOLA, Regulae ad discretionem spirituum, in Exercitiis spiritualibus.

(2) « Avec les divers penchants de mon âme, je ne puis me contenter d'une seule façon de penser. Comme artiste et comme poète, je suis polythéiste, comme naturaliste, au contraire, je suis panthéiste, et l'un aussi décidément que l'autre. Comme individu moral, ai-je besoin d'un Dieu unique pour ma personnalité ? Je sais aussi où le trouver. » GOETHE, lettre à Jacobi, dans E. NAVILLE, Les philosophies négatives, p. 28.