Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 290

nihil concludi potest. — Potest excogitari aliqua religio honesta, ex qua sequerentur optimi fructus, et quae nihilominus non esset vera. Religio vera ea est quam Deus vult. Attamen, negative, sc. si ex aliqua religione mali fructus pullulant, eo ipso est rejicienda. — §) Fieri potest ut non appareat cum certitudine quid sit utile an nocivum alicui societati : nimia prosperitas mores corrumpit sicut nimia paupertas. — γ) Saltem in multis casibus exspectandum esset per longum tempus, donec manifesti essent fructus alicujus doctrinae ; et praeterea, quoniam doctrinae valde complexae sunt, dici vix potest utrum omnes an aliquae partes ejus fuerint in praxim vitae deductae.

b) Non est exclusivum nec sufficiens. — x) Veritas quae criterio utilitatis ostendi dicitur vel potest comprobari rationibus ordinis intellectualis, vel non potest ; si 1 , utilitas socialis non est criterium exclusivum ; si 2 , veritas admitti nequit tanquam certa : nam, ut dictum est, inter utilitatem et veritatem non existit necessarius nexus. — §) Qui diceret : objectivitas doctrinae admitti debet practice ob ejus utilitatem, licet haec ratione justificari nequeat, ille dualismum in hominem induceret contra naturam ejus : homini enim naturale est ut vitam suam practice dirigat secundum lumen rationis.

Scholion : De argumento « ex consectariis » apud Scholasticos.

I. Distinguunt Scholastici inter consectaria speculativa et consectaria practica. Si ex praemissis consectaria speculative falsa fluunt, praemissae sunt falsae (saltem una) : falsum consequens, ergo et antecedens.

II. Homo reperire debet in praemissis speculativis et proinde in doctrina sua philosophica principia quibus se in vita agenda dirigere possit : omnis philosophia in Ethicam efflorescere debet. Hinc : — a) Si in aliqua doctrina nulla sunt principia directiva (vg. Evolutionismus, Atheismus, etc), haec doctrina est incompleta et falsa ; — b) Si hujus-