Criteriologia
p. 296
Cum Th. Reid sentiunt, inter alios, MANSEL, HAMILTON, etc.; etiam J. BALMÈS, licet instinctus dicatur ab eo « intellectualis » (1).
Haec fides vocatur instinctiva, quia est vis interna nos impellens ad ea tenenda quae sunt ad vivendum necessaria; vocatur caeca, quia nulla ei praelucet ratio ordinis intellectualis.
2 Fides sentimentalis (= sentimentalismus).
Fred. JACOBI (1743-1819), pater philosophiae sentimentalis, jam ante Kantianam Criticam rationis purae, clarius vero postea, docuit demonstratione intellectuali mentem logica necessitate ad atheismum spinozanum duci. Quod ut avertatur, triplex admittenda est facultas : ratio, intellectus, sensus. Ratio realitates suprasensibiles; sensus realitates sensibiles attingit; intellectus autem nullam realitatem attingit, sed solummodo ordinat atque componit conceptus vel notiones.
Ratio est sensus quidam spiritualis, quo sentimus Deum esse, nos esse libero arbitrio praeditos, legem moralem existere, etc., eodem fere modo quo sensibus carnalibus sentimus mundum existere, corporibus constitui, etc. — Hic sensus spiritualis vocari potest fides (= Geistesglaube, Geistesgefühl), et fundamentum est omnis certitudinis circa res in se. Quae fides est caeca, eo sensu quod hujusmodi apprehensio realitatum suprasensibilium nec potest nec debet mente justificari; eademque instinctiva est, a voluntate sc. libera independens nosque ad vivendum adjuvans (2).
Ad Jacobi aliquatenus accedunt FRIES (+ 1843) et hodierni ejus discipuli (Leonardus NELSON, etc.). FRIES admittit cum Kant formas a priori; sed eas methodo psychologica demonstrat; rationem tenet in sensu Jacobi, sc. fidem; et insuper « suspicionem » aliquam (germ. Ahmung) : « Scimus, inquit, phaenomena, credimus essen-
(1) Voir aussi Revue du clergé français. 1 oct. 1903, pp. 316 sqq.
(2) Cf. L. LÉVY-BRUHL, La Philosophie de Jacobi (Alcan 1894).