Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 297

tias rerum, suspicamur essentias in phaenomenis. » Ad eamdem directionem tendunt SIEBECK, KÜLPE, J. KÖSTLIN, etc.

3 Fides moralis (= dogmatismus moralis).

A.—E. KANT (cf. supra TH. XII) in Critica rationis purae et in Critica rationis practicae consecrationem quasi philosophicam impertivit distinctioni nunc vulgatae inter certitudinem (scientificam) de rebus empiricis (sc. apparentibus) et certitudinem (moralem) de rebus in se (sc. non apparentibus). Attamen distinctionem hanc non iisdem argumentis fulcit Kant quibus Jacobi. Demonstratio Kantiana sic potest summatim describi :

1. Scientia eatenus valet quatenus ad ordinem phaenomenalem (sc. ad intuitiones sensibilitatis conceptibus seu categoriis intellectus compactas) restringitur. At, in ordine morum, existit lex moralis (= imperium categoricum), quae seipsam hac formula promulgat : « Ita age ut actio tua possit esse exemplar quod quivis homo sequi possit in iisdem adjunctis. »

2. In hoc imperio, utpote categorico seu absoluto, implicite contenta est obligatio : nam homo est ens sensibile cupidus felicitatis. Proindeque supponitur in homine libertas, seu facultas sese determinandi, nullo habito respectu ad sensibilitatem. Utraque, sc. obligatio et libertas, necessario nobis imponitur; sic autem constituitur lex agendi, cui nemo se subducere potest quin sibi, in foro interno, vilis fiat. Exinde quoque sequitur conditiones imponi (= postulata) sine quibus exsecutio legis moralis evaderet impossibilis. Postulatur nempe bonum supremum (quod sit scopus ejus); deinde conjunctio virtutis cum felicitate (secus contradictio regnaret inter legem moralem et tendentias sensibiles); insuper animae immortalitus (nam bonum intentum, utpote infinitum, nequit obtineri nisi progressivis haustibus); tandem Deus (qui boni supremi obtentionem procuret).

3. Praedicta postulata sunt credita : nimirum imposita sunt lege morali, atque ideo ab actu voluntario pendent.