Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 298

Ita se res habet : legi morali obtemperare debeo ; hoc autem nequit fieri nisi tria pro certo teneam (sc. libertatem arbitrii, animae vitam futuram, existentiam Dei). Ea igitur admitto, seu voluntate amplector. — Hinc fides moralis Kantiana non est instinctivum quid, quemadmodum apud Jacobi ; sed est actus bonae voluntatis judicio alicui adhaerentis, quod lege morali postulatur.

4. Hujusmodi adhaesio talem firmitatem habere potest quae superet firmitatem scientiae ; attamen cognitioni nihil prorsus addit, i.e. existentia Dei, animae futura vita et libertas, semper manebunt extra fines scientiae.

B. — Post Kant, omnes fere philosophi qui Scholasticis infensi sunt, concessa parte destructiva Criticae, dogmatismum quemdam moralem, maxime in rebus ad religionem spectantibus, defendunt. Fides quam inducunt dicitur vel sensus quidam sui generis (moralis, religiosus, etc.) vel actus voluntatis moralis. Omnibus vero hoc commune dogma est quod hujusmodi fides sit caeca, seu intellectuali justificatione carens.

DOGMATISMUM MORALEM variis modis profitentur :

1 Protestantes theologi multi, cum ducibus Fred. D. E. SCHLEIERMACHER (1768-1834) et A. RITSCHL (1822-1889). Hi ad voluntarismum potius inclinantur ; dum, e contra Aug. SABATIER ( ) (1839-1901), in Gallia, intuitionismum propugnat, sicut « modernistae » quos describit Encycl. Pascendi. Facta, seu, ut aiunt, phaenomena religiosa, multi cum W. JAMES ( ) eadem fide interna explicare conantur ; imo dogmata ipsa et symbola fidei christianae hac methodo interpretantur A. HARNACK ( ) et alii.

2 Apologetae quidam catholici. — Omissis G. TYRRELL et A. LOISY qui modernismo imbuti, Ecclesiam catholicam

(1) Esquisse d'une philosophie de la religion d'après la psychologie et l'histoire (Fischbacher 1897), pp. 376-380.

(2) Cf. L'expérience religieuse (trad. Abauzit, Alean 1906).

(3) Lehrbuch der Dogmengeschichte * (1894-1897) ; — Das Wesen des Christentums (1900).