Criteriologia
p. 300
3 Philosophi voluntaristice, secondum quos intellectus humanus de rebus metaphysicis nihil potest assequi aliud quam cognitionem conjecturalem sunt probabilem. Cor autem altius penetrat ; et, sub motu cordis vel voluntatis, firmissime tenetur et proclamatur veritas. Tria igitur, in hac sententia, requiruntur ad fidem intellectus, cor sem affectus, voluntas dubium excludens. Ita RENOUVER. LEQUIER, PAYOT, alique multi.
III. Delimitatio thesis. — 1. Non negamus magnas imo maximas esse partes voluntatis et elementorum ordinis affectivi in certitudinibus cum praeparandis tum producendis. Sed 2. negamus omnino factum ipsum certitudinis alicujus, quae oritur absque humine intellectuali, sc. absque evidentia (directa vel indirecta) et quae firmissime tenetur ob rationes internas extra-intellectuales, posse haberi tanquam criterium veritatis. Et prounde negamus fideismo interno, voluntarismo, dogmatismo morali Kantiano hocum legitimum esse in Criteriologia.
NOTA. Quantum dictet fides, quam impugnat thesis, a fide quam praescribit Ecclesia catholica, nemo est qui non videat. Fides necesse que catholica est adhaesio intellectualis alicui propositioni praesentia ob testimonium fide dignum. Talis fides non est caeca ; aliquid nos vere dicet de re in se ; — hi justificationem intellectualem accipere potest, siquidem ultimo fundictur in aliqua evidentia immediata ; — clascitu quo voluntas imperat assensum praelicet cognitio intellectualis (cf. Th. xv).
DEMONSTRATIO
Fideismus (vel quocumque nomine appellatur doctrina quae criterium veritatis reponit in elemento aliquo subjectivo ordinis extra-intellectualis duplici parte constat, sicut doctrinae in Th. XVII et XVIII refutatae, altera sc. negativa, altera vero positiva. Atqui neutra potest jure probari. Ergo.
(1) Cf. C MENCHER, Crit. gen., pp. 168-171.