Criteriologia
p. 301
MINOR : I pars. — Nequit probari pars negativa.
Fideistae, voluntaristae, dogmatistae morales existimant imparem esse intellectum ut ordinem phaenomenalem (subjectivum) praetergrediatur, vel saltem ut egressum ex ordine subjectivo speculativo justificet. Idque ex eo concludi putant quod 1 principium causalitatis extra conscientiae fines non liceat extendere; — 2 quod necessitas et universalitas scientiae, vel nullo modo, vel formis a priori duntaxat explicari possit.
Atqui : — 1 principium causalitatis valorem absolutum habet, et proinde de omni ordine validum est, etiam de ordine extra-phaenomenali seu extra-subjectivo; — 2 Vitari potest non tantum empirismus D. Hume, verum etiam rationalismus a priori G. Leibniz, quin incidendum sit in Criticismum Kantianum : i. e. explicari potest necessitas et universalitas judiciorum scientiae et simul eorum objectivitas. Cf. TH. XIII, XIV.
MINOR : II pars. — Nequit probari pars positiva.
Rejecta evidentia objecti, statuunt fideistae tanquam ultimum motivum asserendi realitates in se fidem aliquam caecam, quae est vel facultas sui generis (« ratio » pro Jacobi), vel instinctus (Reid), vel imperium categoricum (Kant) in quo tria « postulata » tanquam credenda involvuntur. Atqui hujusmodi fides caeca nequaquam quadrat cum natura intellectuali hominis. Ergo.
Minor probatur :
I. Analysi cognitionis intellectualis. — Homo ita est natura constitutus ut in affirmando duci velit solo objecto se manifestante (in se vel in attestante), sc. connexione manifesta subjecti cum praedicato. Homo judicans est homo videns et id quod videt exprimens. Ut analysi psychologica constat, ubi homo reflexione philosophica utens nexum inter terminos nullo modo videt, certitudinem suam statim cohibet et in statum dubii relabitur. Qui non videns nihilominus affirmat, ille temerarius reputatur, utpote irrationaliter seu contra naturam suam agens. Quod si magistro credit, fidei suae rationem manifestam possidere debet.