Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 304

II. Longe distat assensus « notionalis », quo tenemus Deum esse ob argumenta logice disposita, ab assensu « reali », quo facimus Deum quasi realiter nobis praesentem, eius legem semper prae oculis habentes, eumque tanquam patrem considerantes. At, huiusmodi assensus realis, qui profecto ex bona voluntate procedit, nihil per se valeret nisi praecognitus esset Deus ut realiter existens (1).

III. Magnum quoque viget discrimen inter credere Deum mente et credere Deum voluntate, seu credere in Deum. Credere in Deum est confidere in Deum, seque suamque vitam totam in eum dirigere : qui actus essentialiter voluntarius est (2).

IV. Quod ad experientiam vitalem spectat, haec concedi possunt : — 1. Experimur quandoque vividissime proprium nostrum « nihilum », et rerum humanarum instabilitatem ; hoc autem nondum est apprehensio Dei, sed aliquid quod ad Deum cognoscendum ducit ; — 2. Felicitatem plenam appetimus, sc. objectum maxime bonum, maxime pulchrum, etc. Hac etiam via ad Deum trahimur ; — 3. Consideratio Dei eiusque perfectionum potest miros effectus excitare : reverentiae, amoris, devotionis, etc. ; sed tales affectus Deum jam cognitum praesupponunt, modo saltem confuso. Quodsi qui, e contra, Deum sibi incognitum putant, ii sensu doloris, desiderii, etc. nonnunquam moventur. Hoc etiam factum dici potest apprehensio Dei, praesentia Dei, eo sensu quod his motibus ad Deum quasi naturaliter impellimur.

Difficultates.

1. Notio fidei, quam thesis rejicit, est valde affinis notioni catholicae. Nam, secundum catholicos, fides est virtus quae infunditur in baptismo ; jamvero, talis fides nequit esse adhaesio intellectualis. — 2. Persuasiones religiosae

(1) Cf. Cl. PIAT. La croyance en Dieu, 2º p., c. I, II, III.

(2) Cf. LABERTHONNIÈRE, op. cit., p. 76.