Criteriologia
p. 303
temporibus, diversitas religionis est omnino approbanda : omnis sc. religio est bona.
II. Fides religiosa kantiana his commodis superaddit explicationem religionis historicae per symbolismum. Operis E. KANT : Religio intra limites nudae rationis haec sunt praecipua capita : 1. Religio quaevis eatenus valet quatenus necessitatibus vitae moralis subservit ; eo tendere debet ut sensibilitatem submittat imperio rationis practicae seu legi morali. — 2. Religio naturalis nihil addit legi morali ; efficit solummodo ut dictamina moralia aestimentur tanquam divina. — 3. Religio positiva est complexus symbolorum quibus explicatur conflictus inter sensibilitatem et rationem practicam. Ex. gr., Christianismus tria magna dogmata continet cum aliquo cultu. Jamvero peccatum originale (1 dogma) est symbolum naturae ad malum inclinatae ; redemptio per incarnationem Filii Dei (2 dogma) est symbolum legis moralis : « Filius Dei » est idealis perfectio in observanda lege morali, quae, eo quod mente concipitur, in singulis « caro » fit ; Ecclesia (3 dogma) est coetus hominum conformiter ad legem moralem viventium. Cultus autem verus in virtute sola consistit. Caerimoniae cultuales fovendae sunt tanquam festa moralia aut symbola. Si adhibentur ad gratiam comparandam, ex oritur magia, superstitio ; ob eamdem rationem repudianda est oratio impetratoria, etc.
Ut ex dictis elucet, religio kantiana vix quidquam reale significat.
Scholion II : Quid veri doctrinis Sentimentalium subjaceat.
I. Magnus est influxus voluntatis (sc. affectivae partis in genere) in assensus nostros, isque legitimus. Cf. Th. III et XV. Verum est etiam eundum esse ad veritatem « cum anima sua tota » ; et ob actionem veritati conformatam infundi nova lumina : qui nunquam peccat contra lumen, is illuminationes ulteriores accipit (1).
(1) Cf. C MERCIER, op. cit., pp. 155, 177 sq.