Criteriologia
p. 13
philosophia certitudinis imbuta non sit ? Nunc enim vix impugnantur singularia dogmata religionis ; verum tota vis objectionum contra fundamentum ipsum omnis veritatis, nempe contra valorem cognitionis, dirigitur.
V. Scopus et intentio tractatūs. — Quia conscii sumus res summi momenti a praesenti tractatione dependentes esse, non propterea arbitrari licet criteriologiam nostram eo animo institui ut res istae serventur incolumes. Nimirum criteriologia debet esse scientia autonoma, suis viribus procedens, quibuslibet praeoccupationibus libera — eine voraussetzungslose Wissenschaft. Quare non ita mente exordimur : « Religio catholica est vera, ideoque servanda ; sed servari nequit nisi criteriologia sit dogmatica, objectiva, intellectualis ; ergo... » Hoc esset idem ac aratrum praemittere bovibus : siquidem veritas doctrinae catholicae eatenus constat, quatenus prius constiterit rationem humanam aliquid valere, — quod criteriologiae determinandum est. Hinc utrum criteriologia debeat necne esse dogmatica, objectiva, intellectualis, non extrinsece discendum est sed ex principiis ejus intrinsecis.
Profecto nemini, ne ei quidem qui criteriologiae incumbit, interdictum est ne ulla cordis desideria foveat, ne cupiat vg. conclusiones criticae inquisitionis tales fore quae religioni faveant. Hoc, inquam, non est interdictum ; sed omnino interdictum est ne mens, in inquisitione sua, a puro rationis tramite hujusmodi desideriis se abripi sinat. Nunquam licet contra lucem peccare. Quapropter objicienti:
« Criteriologia vestra est vitiata, nam conclusiones ejus subordinantur fidei, » respondendum est : « Ostende vitium, ostende peccatum. » Nempe, in demonstratione, non est curandum quid demonstrans in petto senserit, sed quid de facto demonstraverit.
Ex dictis duo sequuntur :
1. Scopus tractatus nostri non est per se propaedeuticus nec apologeticus, i.e. non intenditur ut praeparatio vel fundamentum alicujus doctrinae sive ethicae sive religiosae.