Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 14

Problema de valore cognitionis humanae solvemus pro seipso, nullo habito respectu ad consectaria quae ex proposita solutione deduci poterunt.

2. Scopus tractatus nostri non est polemicus, sed irenicus (i.e. pacificus : ἐςχήνη = pax) et expositivus : utemur potissimum via inquisitionis, peractaque inquisitione quod inventum est declarabimus. Attamen, fieri nequit ut nihil dicamus de iis quae ab aliis inquisitoribus inventa proponuntur, ubi haec inventa cum nostris non concordant. Quare, data occasione, attente audiemus eos qui nobiscum dissentiunt ; eosque, si errent, non conviciis sed rationibus, ad veritatem adducere conabimur.

VI. Methodus Criteriologiae. — Pauca dicenda sunt primo de methodo in genere, dein de methodo in specie, denique de methodo criteriologiae propria.

I. De methodo in genere. — Methodus (μέθοδος; μετ'έδος) generatim est via vel agendi ratio ad aliquem finem assequendum conducens. Homo nullius rei cognitionem perfectam statim obtinet ; sed qualibet re percepta sponte inquirit : quid ? quomodo ? propter quid ? etc. (1). Ut his quaesitis responsum inveniat, aliquam viam seu methodum tenere debet.

Monent Scholastici communiter ut, in quavis methodo processus fiat a) a noto vel magis noto ad ignotum vel minus notum ; b) a notis ad conclusionem proxime sequentem, ita ut nullibi fiat saltus ; c) tandem ut singulae conclusiones cum omnibus antecedentibus cohaereant. Easdem fere leges paulo aliter expressas tradit R. DESCARTES in Discours de la méthode. 2 part. et in suis Reg. ad directionem ingenii. Addenda sunt duo principia : « Ignorantia modi non tollit certitudinem facti » ; « Non est derelinquenda veritas evidens, licet menti non appareat qua ratione

(1) « Omnis manifestatio qua ens causatum manifestat seipsum est aliqualiter imperfecta, ideoque inquietativa et excitativa curiositatis, qua quaeratur causa propter quam est. » Sylv. MAURUS, Quaestiones Philosophicae, q. I ad 3 (ed. Liberatore : Bloud 1876), t. I, p. 118.