Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 312

DEMONSTRATIO

Arg. I (generale). — In certitudine objectiva (sc. in ea quae cunjuncta est cum evidentia objecti) intellectus judicans dicit esse id quod est vel non esse id quod non est ; aliis verbis, pronuntiat rem quae subjecto exprimitur esse identicam (vel non) cum re quae praedicato exprimitur. Atqui in hoc consistit veritas logica. Ergo in certitudine objectiva habetur veritas logica.

MAJOR probata est in TH. XIII, XIV, XV. — Nempe homo, reflexione adhibita, conscius est a se tribui aut. e contra, renui praedicatum subjecto, prout praedicatum se videndum praebet tanquam connexum cum subjecto aut non — sive connexio haec patefiat analysi, sive experientia, sive testimonio fide digno. Aliis verbis : conscius est homo se, in judicando, ordini objectivo conformari, ita quidem ut nihil dicat nisi id quod est, sive ubi pronuntiat synthesim terminorum, sive ubi ipsorum realitatem asserit. — Ex. gr., quando judico : corvus est niger, mens mea cognoscit praedicato niger exhiberi eamdem rem quae subjecto corvus exhibetur.

Porro in judicio sic producto implicite apprehenditur et exercite affirmatur conformitas judicii cum re (cum identitate reali), in qua consistit veritas logica.

NOTA. Veritas logica explicite cognoscitur et signate affirmatur quando haec ipsa conformitas est id de quo judicium fertur, vg. si dico : « cognitio mea est conformis rei cognitae. »

Arg. II (magis explicitum). — In certitudine objectiva habetur conformitas judicii, non immediate cum re in se, sed proxime cum identitate reali duorum conceptum sub quibus haec res se menti objicit, et ultimo cum re in se, ubi judicium est ordinis existentialis. Atqui in hoc consistit veritas logica. Ergo.

MAJOR : I pars — proxime cum identitate reali... — Hoc probatur ut supra in Arg. I : sc. mens pronuntiat relationem identitatis vel diversitatis praedicati cum subjecto secun-