Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 313

dum exigentias subjecti mentis praesentis. Et in hoc immediate innotescit veritas judiciorum ordinis idealis.

MAJOR : II pars — ultimo cum re in se, ubi judicium est ordinis existentialis. — Ut manifesta sit veritas judiciorum ordinis existentialis (in quibus asseritur cum objectivitas synthesis inter terminos tum realitas concreta terminorum), ostendi debet subjectum, cui praedicata tribuuntur, constitui aliqua realitate extra mentem existente ; et tunc praedicata, ut pote cum subjecto identica, eamdem realitatem habebunt ac subjectum. Jamvero dictum est in TH. XIV qua ratione demonstretur realitas concreta subjecti.

EX. gr. : judicium « Hoc quod video est homo » est verum si mens apprehendit 1. identitatem rei subjecto expressae (hoc (ens) quod video) cum re praedicato expressa (homo), 2. realitatem extra-mentalem subjecti (hoc (ens) quod video). In judiciis igitur ordinis existentialis conjunguntur subjectum et praedicatum in unitate ejusdem substrati, et sub ductu hujusce unitatis sese manifestantis. Cfr. TH. XIV.

Ergo, in certitudine objectiva, ut optime dicit Mgr SENTROUL, semper habetur conformitas judicii cum aliqua identitate reali, sed haec potest esse tum ordinis idealis tum ordinis existentialis.

ARG. III (negativum). — Ratio difformitatis, si qua esset, proveniret vel ex eo quod res non attingitur tota, vel ex eo quod formis subjectivis indueretur. A. Neutra ratio valet. E.

MINOR : I pars — Non valet prima. — Exinde sequitur difformitas negativa judicii, non positiva : sc. mens non dicit ea omnia quae in re insunt, sed id quod dicit de re existit in re.

MINOR : II pars — Non valet secunda. — a) Categoriae Kantianae adinventae sunt ad scientiae necessitatem et universalitatem tuendam. Atqui ad scientiam tuendam adsunt alii modi qui magis quadrant cum factis indubiis ; b) Formae sensibiles (qualitates variae, spatium, tempus) a priori, si quae essent, ad sensationem pertinent, in qua nulla est veritas aut falsitas. Reflexione autem instituta et adducto principio causalitatis, certo concluditur his formis