Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 319

est Encycl. Pascendi et decreto Lamentabili (3 julii 1907): « Veritas non est immutabilis plus quam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum evolvitur » (Prop. 58).

NOTA. Inter eos qui mutabilitatem veritatis proclamant, multi appellant praesertim ad perfectibilitatem hominis, qui, quo magis progreditur, eo melius res intelligit. Nihilominus non desunt qui ulterius procedentes, explicite asserant propositiones oppositas posse pro variis temporibus veras esse. Vide plura testimonia Germanorum apud DONAT, l. cit.

SCHOLASTICI cum S. THOMA semper docuerunt existere veritatem absolutam et non tantum relativam.

III. Delimitatio thesis. — A. Veritas relativa. — Veritas multiplici sensu dici potest relativa: — 1. Cognitio eo perfectior est quo cognoscens magis perfectus est: sic, cognitio divina vel angelica praestat cognitioni humanae. — 2. Adaequatio seu conformitas cum rebus semper crescere potest, eo sensu quod intellectus plures notas subjecti apprehendit, earum valorem intimius penetrat, eas magis methodice et aptioribus formulis exprimit, etc. — 3. Nonnullae veritates aliquid relativi essentialiter continent: vg. qui doctus est inter ignaros fit ignarus inter doctiores; leges vel institutiones humanae possunt esse utiles in aliqua regione vel aetate, et nocivae extra hanc regionem vel aetatem, quia mutata sunt rerum adjuncta. — 4. Veritas, licet absoluta sit, eo sensu relativa est quod influxum practicum exercet, qui varius est pro diversis temporibus. — 5. Imo veritas potest locum cedere falsitati, ubi sc. res quacum habebatur adaequatio desinit esse in quod est: vg. « Petrus currit » fit propositio falsa quando Petrus currens quiescit ( ).

B. Veritas absoluta. — Thesis nostra haec docet: Veritas est absoluta, i. e. fieri nequit ut proposito aliqua, terminis iisdem manentibus, sit modo vera et modo falsa: vg. fieri nequit ut theismus sit hac aetate verus et alia aetate falsus. Aliis verbis, dantur praedicata quae subjecto conveniunt

(I) S. TH., de Ver. 1, 6.