Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 320

absolute; quare judicia quibus haec praedicata tribuuntur subjecto sunt absolute vera ; secus sunt absolute falsa.

DEMONSTRATIO

ASSERTIO I : Veritas nequit esse diversa pro diversis hominibus.

PROBATUR. Veritas logica tunc tantum existit quando synthesis mentalis inter subjectum et praedicatum, quae judicio fit, determinatur in intellectu ab eadem synthesi objectiva, a mente independente : sic enim habetur conformitas inter judicium et rem (cf. TH. XX). Atqui veritas quae ita obtinetur est absoluta. Ergo.

MINOR : — Potest quidem accidere ut synthesis subjecti et praedicati objective existens, vel nullo modo, vel certe insufficienti modo innotescat intellectui ; sed nequit haec synthesis, dum actu plane innotescit, intellectum determinare ad assensum affirmativum vel negativum pro diversis subjectis humanis.

Etenim, ut ex principio rationis sufficientis luculenter constat, si haec synthesis existit et se manifestat, determinabitur necessario, et proinde pro omnibus hominibus, assensus positivus ; e contra, si haec synthesis non existit, et si haec non-existientia menti explorata est, determinabitur necessario assensus negativus. Si, synthesi sese manifestante, oriretur assensus negativus (vel vice versa), tunc haberetur aliquis effectus sine ratione sufficienti.

Nequit igitur veritas esse diversa pro diversis hominibus (1).

(1) « Considerandum est quod veritas ex diversitate personarum non variatur, unde cum aliquis veritatem loquitur, vinci non potest, cum quocumque disputet. » S. TH., in Job. c. xiii, lvct. 2. — « Ce qui caractérise essentiellement la connaissance scientifique, c'est l'impersonnalité, ou, pour employer le langage classique, l'objectivité. Ces deux termes se complètent. Leur seule étymologie suffirait à définir la Science. Il n'y a Science que dans une conformité de