Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 323

Jamvero — 1. formula respondet non realitati absolutae sed relativae, i.e. observatis factis ; observatio vero factorum fere semper inadaequata est, cum pendeat proxime ab instrumentis adhibitis et ultimo ab ipsa structura hominis ; — 2. hypothesis explicativa eatenus valet quatenus quadrat cum factis observatis, sed, ut dictum est, facta observata realitatem absolute sumptam non revelant.

Quare leges scientiae toto coelo distant a legibus mathematicis quae valorem absolutum habent (1).

Difficultates.

1. Evidentia est res relativa ; ergo et ipsa veritas. — 2. Id quod est mihi evidens mihi est verum ; sed fieri potest ut idem aliis hominibus innotescat ut falsum. — 3. Cognitio nostra est relativa, eo sensu quod eadem subjecta accipiunt diversa praedicata pro diversa conditione ejus qui judicat (2). — 4. S. Jacobus dicit : « Lingua est universitas malorum », Lacordaire vero : « La langue est le plus grand don que Dieu ait fait à l'homme, celui qui ressemble le plus au pouvoir créateur du Tout-puissant. » E. veritas est relativa. — 5. Pro incredulo panis post consecrationem manet panis ; pro catholico jam non est panis. — 6. Haec propositio : « Ecclesia habet jus comburendi haereticos » medio aevo fuit vera ; nunc autem est falsa. — 7. Item propositio : « Unus de Trinitate passus est » diversis temporibus fuit rejecta tanquam falsa et probata tanquam vera. — 8. Forma monarchica olim habita est ut omnium perfectissima ; nunc vero, cum animorum evolutione, praefertur generatim forma

(1) Cf. X, Les Lois de la Science (Correspondant, 25 sept. 1906, pp. 1041 sqq). — On lira avec fruit sur ces questions les articles de R. MARCHAL, Symbolisme et liberté dans la science (Rev. de Phil., avril, mai, nov. 1911).

(2) « Pensez-vous que les vers de Catulle ou de Sapho rient à un vieillard avaricieux et rechigné, comme à un jeune homme vigoureux et ardent ? » MONTAIGNE, Essais, l. II, c. 12.