Criteriologia
p. 322
externi, et quidem vel praesentis vel praeteriti. Ex. gr. extitisse Socratem erit semper verum; nunc aquam hanc esse calidam est necessario verum, si talia sunt adjuncta ut calor in aqua sit sola ratio sufficiens impressionis caloris quam experior ubi manum in aquam immergo. Hujusmodi nexus inter impressionem subjectivam caloris et realitatem objectivam caloris idem in omni loco et tempore manebit.
Scholion I : De Evolutione mentis humanae.
Aliqua evolutio accidentalis concedi potest : — 1. Homines nostri temporis generatim plura cognoscunt, melius (i. e. vel facilius vel magis methodice in discendo) procedunt, etc. quam homines antiqui; — 2. Aptius (i. e. clarius et distinctius) et res exprimunt et sententias suas describunt quam antiquitus : sc. perficitur paulatim lingua et complexus signorum quibus homo sensa sua aliis manifestat; — 3. Novi aspectus rerum et uberior experientia, sive scientifica, sive historica, sive geographica, mentem apertiorem fecerunt eamque ad magis accuratam rerum aestimationem adduxerunt.
At, his concessis, manet mens essentialiter eadem quoad leges quibus in cogitando dirigitur : prima principia eadem sunt nunc quae fuerunt tempore Homeri; idem est modus ratiocinandi, deducendi, inducendi, etc. Studia linguistica item ostendunt eadem esse elementa essentialia in omnibus linguis.
Scholion II : De legibus physicis.
Leges physicae vel sunt « modus constans quo corpora se gerunt in natura rerum », vel sunt « formulae quibus modus agendi vel se habendi rerum exprimitur ». Leges physicae posteriori sensu intellectae dicuntur etiam leges scientiae. Hujusmodi formulae continent vel facta observata compendiose expressa, vel hypotheses ad facta explicanda inductas.