Criteriologia
p. 325
Auctores
Triplicem certitudinem tenent, inter alios innumeros : TONGIORGI, Inst. phil., t. I, p. 407 ; — SCHIFFINI, Princ. phil., t. I, p. 175 ; — REMER, Summa Prael., t. I, p. 158 ; — T. PESCH, Inst. logic., t. II. p. 410 ; — DONAT, Critica, p. 73 ; etc.
Unicam certitudinem tenent : PALMIERI, Critica, TH. IX, p. 150 (nemo melius rem tractavit) ; — VAN DER AA, Logica (Louvain 1888), p. 46 ; — LAHOUSSE, Praelectiones Logicae et Ontologiae (Louvain 1898), pp. 127-135.
Mediam viam tenet : C. FRICK, Critica , pp. 147 sqq.
Praenotanda
I. Status Quaestionis. — 1. Inter certitudines spontaneas, de quibus quaesitum est utrum objectivae essent necne, aliae post peractam reflexionem evanescunt ; aliae vero perseverant. Quaeritur utrum certitudines perseverantes ad unam speciem pertineant, an plures species sint admittendae.
2. Non agitur de certitudine late dicta, seu prudentiali, quam sensu aequivoco moralem saepe appellant ; ea namque est summa probabilitas quae, mediantibus principiis reflexis, nobis ad prudenter agendum sufficit.
3. Agitur de certitudine stricte tali proindeque objectiva, seu de ea quae evidentia objecti determinatur et quae ideiro cum veritate necessario conjuncta est. — Quaeritur num hujusmodi certitudo dicenda sit triplex an unica, vel quo sensu triplex, quo sensu unica.
II. Notiones praeviae. — Tria praemitti debent :
1. De principio distinctionis. — Ratio distinguendi varias species certitudinum posset esse vel nexus inter certitudinem, seu propositionem certam, et rem assertam ; vel nexus inter subjectum et praedicatum propositionis certae. Sed a) certitudo, de qua inquirimus, utpote objectiva, i. e. ab objecto determinata, necessarium nexum habet cum objecto. Haec autem necessitas nexus semper eadem est : nam evidentia, qua talis, non differt. Ex hoc igitur capite desumi nequit ratio discrimen inter certitudines statuendi.