Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 326

b) Nihil restat nisi ut principium distinctionis quaeratur in fundamento propter quod praedicatum convenit subjecto, seu in necessitate affirmandi alterum de altero. Si diversa sit haec necessitas, diversa pariter erit certitudo.

2. De triplici necessitate. — Jamvero, analysi facta certitudinum, triplex detegitur necessitas propositionis :

1 . — Quandoque necessitas qua praedicatum convenit subjecto fundatur in ipsis rerum essentiis, a qua nulla dari potest exceptio, ne per divinam quidem omnipotentiam : vg. in circulo omnia puncta aequaliter distant a communi centro ; totum est majus sua parte. Tunc certitudo dicitur metaphysica.

2 . — Quandoque necessitas qua praedicatum convenit subjecto fundatur in legibus physicis (sc. in modo constanti quo res agunt in mundo physico), a quibus nulla dari potest exceptio, nisi per miraculum a Deo patratum : vg. ignis urit lignum ; lapis sibi relictus cadit ; mortuus ad vitam non resurgit. Tunc certitudo dicitur physica.

3 . — Quandoque necessitas convenientiae praedicati cum subjecto fundatur in legibus psychologicis (moralibus), i. e. in constanti modo agendi hominum, cui exceptio per libertatem humanam afferri potest, — raro tamen, quia talis exceptio pugnat cum inclinationibus naturae humanae : vg. parentes diligunt liberos suos ; nemo gratis mendax. Tunc certitudo dicitur moralis.

NOTA. Triplici huic necessitati correspondet triplex impossibilitas, prout impossibile est praedicatum convenire subjecto ob essentiam subjecti, vel ob leges physicas aut morales.

3. De duplici necessitate metaphysica. — Ulteriori facta analysi, nova prodit distinctio :

1 . — Quandoque necessitas convenientiae praedicati cum subjecto oritur ex natura subjecti per se spectati, i. e. abstractione facta a quacumque hypothesi : vg. totum est majus sua parte ; homo est animal rationale, etc. Certitudo metaphysica tunc dicitur absoluta.

2 . — Quandoque necessitas convenientiae praedicati