Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 332

Scholion II : De gradibus in certitudine subjectiva.

Cum homines in assensu praestando generatim sistant in motivo proximo, certitudo subjectiva (quoad elementum positivum) majorem aut minorem firmitatem habet pro varia firmitate motivi proximi, i. e. pro varia necessitate connexionis praedicati cum subjecto. Adverte tamen hoc dici cacteris paribus. Caetera autem non semper paria sunt : fieri namque potest ut veritas moralis vividius convincat quam metaphysica. Certitudo vero mathematica, ob elaritatem sui objecti, ob auxilium imaginationis et silentium passionum, quae veritatibus mathematicis non multum vexantur, inter certitudines metaphysicas primum locum occupat.

Difficultates.

1. Certitudines specie differunt quarum motivum specie differt. A. In certitudine metaphysica, physica et morali motivum specie differt. — R. d. maj. certitudines subjectivae, tr ; objectivae, sd. quorum motivum adaequatum.... c ; inadaequatum, n. — 2. Certum est, ex sensu communi, litteris casu projectis non effici Iliadem ; at haec certitudo non potest dici metaphysica ( ). R. Certum est certitudine morali i. e. prudentiali (sc. est maxime probabile), c ; certitudine stricte tali, n. — 3. Illud est certum quod talibus motivis firmatur ut oppositum sit improbabile. licet maneat absolute possibile. R. Hoc est certum certitudine prudentiali, c ; stricte tali, n. — 4. Sententia quam thesis defendit habet contra se omnes scholasticos : nam omnes Scholastici tenent tres dari certitudines. R. d. tres certitudines materialiter sumptas, seu tres ordines rerum, c ; formaliter

un motif d'ordre métaphysique, avec cette autre sorte de certitude que l'on appelle morale, parce qu'elle inclut un element volontaire, qui lui confère une valeur morale. Cette dernière, malgré son nom de certitude morale, peut être une certitude strictement métaphysique et absolue.

(1) Cf. BALMÈS, Phil. fond., 1. I, c. 32.